COMITATUS

COMITATUS
COMITATUS
Aula Imperatoria, Palatium, locus ubi Imperator morabatur, seu, ut definit Anianus, ad leg. 20. Cod. Theodos. de Decurion. Ubi rerum Domini fuerint: a Comitibus dictus, h. e. Curiae Proceribus, seu Amicis interioribus. Sic enim novum Comitem Apollinis appellat Thyadamantem Statius, l. 10. Theb. v. 163. Idem Comites proximam Regni turbaem, vocat, l. 11. v. 257.
Non desunt Regni Comites -----
Et de iisdem mox, v. 262.
----- ----- sic proxima turba. -----
Nempe, cadente Româ, cum Principes a Proceribus Domini appellarentur, eos vicissim dicebant, honoris ergo, Comites; non servos, aut mimstros aut aliud denique quod hodie usurpatur. Cuius rei exemplum illustre in Maiorano et Sidonio, apud istum, l. 1. Ep. 11. ubi Augusto aienti, Audio, Comes Sidoni, quod Saetyram scribas: respondet Sidonius, Si quis est iste, Domine Imperator, publice accuset. Ita namque capiendus is titulus; cum alii nescio quem Comitatum sive Consulatum Arverniae Sidonio ex male capta voce adscripserint. Vide Casp. Barthium, Animadvers. ad Statium, d. l. et Advers. volum. 11. Κομιτάτος Palladio in Vita Chrysostomi passim. Item Comitis seu Iudicis dignitas, districtus, terriorium, iurisdictio: apud Guil. Apulum, de Gestis Normann. l. 1.
----- ----- Numerô cum viribus auctô
Omnes conveniunt et bis sex nobiliores,
Quos genus et gravitas morum decorabat et aetas,
Elegêre Duces: provectis ad Comitatum
His, alii parent. Comitatus nomen honoris,
Qui donantur, erat.
Inde pro quovis territorio, seu cuiusvis loci iurisdictione suis finibus circumscriptâ, in Charta Dagoberti Regis apud Freherum, l. de Lupoduno. Quam quidem vocis notionem a Longobardis fluxisse, tradit Otto Frisingensis, de Gesiis Friderici, l. 2. c. 12. Cumque tres inter eos Ordines, i. e. Capitaneorum, Vavassorum et plebis esse noscantur ---- de singulis praedicti Consules eliguntur et singulis pene annis variantur. Ex quo fit, ut tota illa terra intra civitates ferme divisa, singulae ad commanendum secum dioecesanos compulerunt, vixque aliquis nobilis ---- inveniri queat, quin Civitatis suae sequatur Imperium: consueverunt autem singuli singula territoria ex hac commanendi potestate, Comitatus suos appellare. Unde hodieque villam, pagum, tus, Itali Contado; et rusticos Contadini, vocant. Apud Anglos Comitatus locus est publicus, in quo Vicecomes uniuscuiusque provinciae, quae Comitatus nomen apud eosdem obtinent, iurisdictionem suam exercet. Conventus item Iuridicus, qui in Comitatu seu Provincia fit, vulgo Assisia, Comite, apud Cowell. Ingulfum de Aluredo R. in LL. Henrici I. c. 51. etc. Plura vocis significata vide apud Car. du Fresne, in Glossar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Comitatus — (Latin for company, armed group) may refer to: Comes, a Latin word with similar meaning Comitatenses, the Roman late Imperial mobile army Comitatus (classical meaning), a political term used in various meanings, in Europe s classical period and… …   Wikipedia

  • Comitātus — (lat.), 1) Begleitung, Gefolge; 2) Suite des Kaisers, der Hof, auch das Hoflager; daher Comitatenses, die Mitglieder des Gefolges; 3) Würde eines Comes (s.d.); 4) so v. w. Comitat …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Comitātus — (lat.), Begleitung, Gefolge; auch Würde eines Comes (s.d. und Komitat) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Comitatus — Comitātus (lat.), s. Komitat …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Comitatus —   [lateinisch] der, / , das Grafenamt, später (etwa seit dem 7. Jahrhundert) auch die Grafschaft, der Amtsbezirk eines fränkischen Comes (Graf).   …   Universal-Lexikon

  • comitatus — Latin collective of comes, comitem companion (see COUNT (Cf. count) (n.)) …   Etymology dictionary

  • Comitatus — À partir du IVe siècle, l armée romaine subit de profondes transformations. Les changements apportés par Gallien et par Dioclétien, sont amplifiés sous le règne de Constantin. L armée de campagne constituée prend le nom de comitatus (du… …   Wikipédia en Français

  • comitatus — ▪ ancient Roman military organization       (Latin: “retinue”), in ancient Republican Rome, an elite company of one of the army commanders. A comitatus was formed in the assembly when one of the leading men announced that he needed followers to… …   Universalium

  • Comitatus — 1) Latin word = company, used to refer to the close companions of a lord or king. The usage is a 19c reapplication of the word comitatus, taken from the description in Germania by Tacitus (d. 120) of the Germanic warrior band loyal to their lord …   Dictionary of Medieval Terms and Phrases

  • Comitatus — Die ungarischen Komitate von 1867 bis 1918 Die aktuellen ungarischen Komitate Komitat ist eine deutsche Bezeichnung für die regionalen Verwaltungseinheiten …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”